
TEMPUS ADVENTUS
Die 24 Decembris
IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI
I classis
Statio ad S. Mariam majorem
Ant. ad Introitum
Exodi 16, 6 et 7
Ódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. 23, 1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo.Glória Patri.
Oratio
Eus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 1, 16
Aulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctifícatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi Dómini nostri.
Graduale
Exodi 16, 6 et 7
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Ps. 79, 23 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Non dicitur Allelúja cum sequenti versu, nisi hæc vigilia venerit in dominica.
Allelúja, allelúja.
Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi. Allelúja.
Sequéntia Sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Mt. 1, 18-21
Um esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen eius Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Si venerit in dominica, dicitur Credo.
Ant. ad Offertorium
Ps. 23, 7
Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ.
Secreta
A nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalícia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum vivit et regnat in unitáte.
Præfatio communis; sed, si venerit in dominica, dicitur de Ss.ma Trinitate.
Ant. ad Communionem
Isai. 40, 5
Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.
Postcommunio
A nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cuius cælésti mystério páscimur et potámur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum.
Archivum Liturgicum
Cpyright MMV – Novissimæ variationes 14-dic-2005 – Epistola electronica
Transcipsit in formam electronicam Petrus Scifius ferrariensis



Puer natus est nobis, et filius natus est nobis… Gloria Patri, et Filio, et Spirito Sancto, sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum.